Lectio XXII

Wasser ist Leben

In der Lektion XVII hast du den Umgang mit dem Wörterbuch kennengelernt. Sicher hast du es seither schon oft benutzt. In dieser Lektion repetieren wir seine Handhabung: Überlege bei den unterstrichenen Wörtern zuerst, nach welcher Form du suchen musst. Wenn du sie im Wörterbuch gefunden hast, lies alle Bedeutungen durch und entscheide dann, welche am besten passt.


Bilderrätsel zum Text


Cornelia in peristylio sedebat et liberis de primā aetate narrabat. Aqua saliens murmurabat feliciter, deinde minus et minus. Denique tacuit.

Lucius: «Mater, deest aqua!»

Cornelia: «Non est grave! Romae, si aqua alia deficit, sufficit alia: Mox aqua aderit. Pompeiis autem toto in oppido una tantum erat aqua. Quae si deficiebat, deerat aqua. Quodam die, dum cum sorore in avi peristylio ludo, turbam in viā clamare audivimus. Statim domum reliquimus et voces hominum secutae sumus. Ad lacum proximum multitudinem vidimus, quae clamabat: «Aqua deest!» Profecto fistula nihil aquae duxit.

Accessit quidam vir tunicatus: Erat aquarius, qui vocatus erat. Is primum fistulam inspexit, tum castellum aquae, deinde rivos extra moenia sitos.

Qui autem circum lacum stabant, clamabant: «Curre, nam sitire nolumus!» Alii Neptuno dona promiserunt. Mulier irā mota clamavit: «Certe quidam pecuniosus aquam nostram in fistulam suam deduxit!»

In avi domo numquam sitiebamus, nam ibi fistulae magnum receptaculum aquā complebant. Ita copiam aquae habebamus, etsi aqua deficiebat. Qui autem domo carebant, carebant et fistulis et receptaculo et aquā; a lacū cottidie aquam portabant.

Proximo die subito in viā laetum clamorem turbae audivimus. Fistula aquam iterum in lacum ducere coeperat, homines gaudebant. Aquarius enim cum servis rivum tremore terrae deletum celeriter refecerat. Turba Neptuno gratias egit


Wortangaben

castellum aquae der Wasserverteiler — cottidie täglich — extra moenia situs ausserhalb der Stadtmauern — sitire Durst haben — fistula das Wasserrohr — inspicere, -spicio, -spexi kontrollieren — laetus fröhlich — receptaculum das Becken — sufficere, sufficio, suffeci ersetzen — tremor, -oris m das Zittern


 

Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen