Lectio VII

Ein Leben im Luxus

Hodie Claudia, Corneliae amica, primum Manliorum domum intrat.

Claudia: «Salve, Cornelia! Domum magnam et pulchram esse video.»

Cornelia Claudiae domum ostendit: «Ecce atrium…»

In atrio Corneliae filiae sunt. Subito Manlia Minor Manliae Tertiae vestem eripit. Tertia: «Vestis mihi est! Redde mihi vestem!» — Minor Tertiae respondet: «Vestis mihi est, non tibi eam reddo!» Mater filiis imperat: «Tacete! Minor, vestis Tertiae est, redde ei vestem!» Minor matri paret et sorori vestem reddit. Sed dicit: «Tamen mihi est!» Mater: «Tacete et abite

Filiae abeunt. Claudia imagines in pariete pictas spectat et dicit: «Imagines mihi placent! Ecce, Narcissus in aquā se ipsum spectat! Etiam in domo nostrā Narcissum habemus, sed minus mihi placet.»

Claudia impluvium spectat et ibi imaginem suam videt et ridet: «Nunc me ipsam specto, sicut Narcissus se ipsum spectat!» Cornelia ei respondet: «Veni mecum, Narcissa! Periculosum est se ipsam diu spectare.» Tablinum intrant, ubi Claudia pavimentum tesselatum spectat. Valde ei placet. Tum in triclinium eunt. Servae mulieribus soleas tollunt et pedes et manūs lavant, tum eis aquam et cibum dant. Ibi in umbrā aves canere audiunt. Mulieres colloqui incipiunt. Claudia Corneliae donum dat: vestem, nam vestes Corneliae placere scit.

Tum Tertia triclinium intrat et clamat: «Vestis mihi placet!»

Mater autem ei respondet: «Sed mihi est: Eam mihi non eripies


Wortangaben

atrium das Atrium — avis, avis f der Vogel — canere singen — colloqui sich unterhalten — donum das Geschenk — eripies du wirst wegnehmen — impluvium das Regenwasserbassin im Atrium — me mich — mecum mit mir — mihi mir — minus weniger — pavimentum tesselatum das Bodenmosaik — paries, parietis m die Wand — periculosus gefährlich — pictus gemalt — se sich sicut so wie — solea die Sandale — tibi dir — tablinum der Empfangsraum — tollere, tollo ausziehen — triclinium das Esszimmer


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen