Lectio XVIII

Der Stoff, aus dem wir sind

Heute ist bei den Manliern Lysimedes zu Besuch, ein guter Freund von Chrysus, der ebenfalls als Hauslehrer arbeitet. Er stammt aus Thrakien in Nordgriechenland – der Heimat des berühmten griechischen Philosophen Demokrit (460–370 v. Chr.). Sowohl in der griechischen als auch in der römischen Philosophie kennt Lysimedes sich bestens aus. Titus, Manlia und Lucius scharen sich um ihn und hören ihm aufmerksam zu.


Lysimedes: «Si vultis, de libro Titi Lucretii Cari loquar. Is philosophus et poeta secutus est disciplinam Epicuri, magni philosophi Graeci. Quem maxime admiror et ego.»

Lucius: «Dic, magister. Quid Lucretius scripsit in libro suo?»

Lysimedes: «Mundum omnem e corporibus et ex inani constare dixit. Ubi inane est, corpora non sunt, et ubi corpora sunt, ibi inane esse non potest.»

Lucius: «Bene intellego. Quomodo autem corpora nascuntur?»

Lysimedes: «Nihil de nihilo nasci potest. Itaque corpora e primordiis nascuntur, e quibus omnes res fiunt. Non tantum ventus, aqua, bestiae e primordiis constant, sed etiam nos homines.»

Titus primum tacet, tum «Arbitraris», inquit, «et nos homines e primordiis factos esse.»

Lysimedes: «Ita est. Democritus et corpus et animum hominis e primordiis constare putavit. Primordia sunt partes minimae, id est particulae…»

Titus: «Non clare ostendisti. Quomodo omnes res e primordiis nasci possunt?»

Lysimedes: «Quia particulae, quas videre non possumus, celeriter per spatium cadunt et moventur, concurrunt et ita corpora formant

Manlia: «Mirum mihi videtur. Si nascuntur omnia, omnia mori oportet.»

Lysimedes: «Recte dicis, Manlia. Cum res moriuntur, natura denique eas in primordia dissolvit, sed primordia ipsa aeterna sunt et aeterno moventur.»

Subito Cornelia liberos ad prandium vocat, dum murmurat: «Mihi ea disciplina minime placet…»


Wortangaben

admirari, admiror, admiratus sum bewundern — aeternus ewig — disciplina die Lehre — inane, inanis n der leere Raum — minimus sehr klein — mirum sonderbar — poeta, ae m der Dichter — prandium das Mittagessen — primordium der Ursprungskörper, das «Atom» — rectus richtig — spatium der Raum


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen