Lectio XXXI

Die Schule des Kentaurs

Titus «Chryse», inquit, «multa de magistro laudando legimus. Sed ille magister mihi videtur non esse.»

«Inter homines magistri boni diu sunt quaerendi. Olim autem magister optimus vixit in Graeciā.»

«Nonne loqueris de Aristotele philosopho, magistro Alexandri Magni?»

«Non de homine loquor, Luci. Chiron fuit filius Saturni, frater Iovis. Altera pars corporis eius fuit equi, altera pars hominis.»

«Centaurus fuit!», Minor clamat.

Manlia «Quomodo magister bonus esse potuit», inquit, «cum nemo nesciat centauros animalia acerrima esse? Cum vinum bibunt, animum humanum amittunt, ut scelera damnanda faciant.»

«Profecto aliqui centauri vinum bibendo ad scelera inducebantur. Chiron autem dissimilis fuit: Iustissimus centaurorum vocatus est, deorum amicus. Ab Apolline instructus scientiam herbarum oraculorumque habuit; a Dianā artem arcum tendendi didicit. Peleus rex, cum cognovisset Chironem et doctissimum et honestissimum esse, Achillem filium ad eum misit, ut ab eo instrueretur.»

«Ergo non ingenio Achilles fuit pugnator potentissimus, sed a Chirone pugnare didicit?», rogat Titus.

«Magister eum non solum artem pugnandi, sed etiam medicinam et musicam docuit.»

«Cur pugnator studeret musicam scire?»

«Chiron Achillem ad illum finem instruxit, ut fieret vir perfectus.»

«Utinam talis magister mihi esset! Nonne Chiron semper vivit, cum sit Saturni filius?»

«Cum fuerit immortalis, tamen non iam vivit. Olim sagittā venenatā vulnus ei illatum est. Dolore non ferendo motus immortalitatem suam dedit Prometheo, ut ille de monte liberaretur. Iuppiter fratrem in caelum transtulit, ubi signum Centauri videri potest. Ita Chiron etiam moriens exemplum fuit.»


Wortangaben

arcus, us m der Bogen – exemplum das Vorbild – sagitta der Pfeil – tendere spannen – venenatus giftig


Eigennamen

Achilles, Achillis bester Kämpfer der Griechen im Trojanischen Krieg – Alexander Magnus Alexander der Grosse, makedonischer König – Apollo, Apollinis – Aristoteles, Aristotelis griechischer Philosoph und Schüler Platons – Chiron, ChironisIuppiter, IovisPeleus König von Phthia, Achilleus’ Vater – Prometheus wurde von Jupiter an den Kaukasus gekettet – Saturnus Jupiters Vater


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen