XXII Wasser ist Leben. Auxilium

Alle Subjekte sind orange, alle Prädikate gelb hinterlegt.

Hinter den nachzuschlagenden Wörtern findest du in Klammern die Form, nach der du im Wörterbuch suchen musst.


Cornelia in peristylio sede-ba-t

et liberis de primā aetate (aetas) narra-ba-t.

Aqua saliens (salire/salio) murmura-ba-t feliciter, deinde minus et minus.

Denique tacu-it.

Lucius: «Mater, deest aqua

Cornelia: «Non est grave!

Romae,

si aqua alia defici-t,

suffici-t alia:

Mox aqua aderit.

Pompeiis autem toto in oppido una tantum erat aqua.

Quae si defici-eba-t,

deerat aqua.

Quodam die,

dum cum sorore in avi (avus) peristylio lud-o (ludere/ludo),

turbam in viā clamare audiv-imus.

Statim domum reliqu-imus

et voces hominum secutae sumus.

Ad lacum proximum multitudinem vid-imus,

quae clama-ba-t:

«Aqua deest

Profecto fistula nihil aquae dux-it.

Access-it quidam vir tunicatus (tunicatus):

Erat aquarius (aquarius),

qui vocatus erat.

Is primum fistulam inspex-it, tum castellum aquae, deinde rivos (rivus) extra moenia sitos.

Qui autem circum lacum sta-ba-nt,

clama-ba-nt:

«Curr-e,

nam sitire nolumus

Alii Neptuno dona promis-erunt.

Mulier irā mota clamav-it:

«Certe quidam pecuniosus aquam nostram in fistulam suam dedux-it

In avi (avus) domo numquam siti-eba-mus,

nam ibi fistulae magnum receptaculum aquā comple-ba-nt.

Ita copiam aquae habe-ba-mus,

etsi aqua defici-eba-t.

Qui autem domo care-ba-nt (carere/careo),

care-ba-nt (carere/careo) et fistulis et receptaculo et aquā;

a lacū cottidie aquam porta-ba-nt.

Proximo die subito in viā laetum clamorem turbae audiv-imus.

Fistula aquam iterum in lacum ducere coep-erat,

homines gaude-ba-nt.

Aquarius (aquarius) enim cum servis rivum (rivus) tremore terrae deletum (delere/deleo) celeriter refec-erat.

Turba Neptuno gratias eg-it (gratia; agere/ago).»


Wortangaben

castellum aquae der Wasserverteiler — cottidie täglich — extra moenia situs ausserhalb der Stadtmauern — sitire Durst haben — fistula das Wasserrohr — inspicere, -spicio, -spexi kontrollieren — laetus fröhlich — receptaculum das Becken — sufficere, sufficio, suffeci ersetzen — tremor, -oris m das Zittern

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen