Lectio XXXII

Diogenes, der Hund

Manlia: «Mater Chryso libertatem dedit: Bene fecit!»

Titus: «Bene fecit, sed nunc magistro optimo caremus.»

Manlia: «Nisi Chryso fuissent duo pedes, Chiron alter fuisset nobis.»

Lucius: «Maxime mihi placuit, cum de factis deorum narrabat.»

Minor: «Ego amavi dicta philosophorum audire.»

Manlia: «Profecto magister nos multa docuit de moribus sapientium. Saepe loquebamur, utrum hac an illā viā beatitudo petenda esset.»

«Quis philosophorum vobis placet maxime?», rogat Minor. «Cuius leges sequemini?»

Titus: «Omnes illi sapientes fuerunt, omnes modum vivendi nos docuerunt. Sed maxime imitandum omnium Diogenem puto.»

«Quis fuit? Chrysus numquam de eo locutus est.»

«Vitam simplicissimam egit. Ita turbae ostendit hominem multa cupientem beatum non fieri. Ipse quam minima habens in viis vixit.»

«Nonne etiam poculum amisit, cum vidisset puerum manibus aquam fluminis capere?», rogat Manlia.

«Propter hos mores canis vocatus est. Ei ipsi nomen placuit, ut, cum Alexander Magnus urbem intravisset et philosophum clarissimum salutans diceret se Alexandrum regem esse, responderet: ‹Diogenes canis sum.›»

«Alexander ille Magnus ei promisit omnia, quae cupivit. Diogenes autem regem oravit, ut abiret, cum corpore solem prohiberet.»

Lucius ridet. Tum rogat: «Ubi vixit Diogenes?»

«Cum Corinthi habitaret, se civem non alicuius urbis, sed mundi esse dixit.»

«Diogenes vir laudandus, sed difficillime imitandus mihi videtur. Mihi placet in domo pulchrā vivere.»

«Et mihi placet. Tamen ab eo docemur beatitudinem petendam esse neque pecuniā neque rebus, sed animo.»


Wortangaben

canis, canis m der Hund – cuius? wessen? – modus die Art – poculum der Becher


Eigennamen und Orte

Alexander Magnus, Alexandri Magni Alexander der Grosse – Corinthus Korinth, eine griechische Stadt — Diogenes, Diogenis


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen