Lectio XVI

Das unendliche Haus

Mihi nomen est Asterion. Neque malus sum neque acer. Solus habito in domo, cui sunt mille muri, mille cubicula. Quamquam portae clausae non sunt, domo exire difficile est. Et exire nolo. Olim exii: Ubi visus sum a turbā, homines terrore clamaverunt. Omnes speciem meam timere sensi. Domum redii. Intellexi me a parentibus numquam amatum esse. Tristis inter muros manebam.

Diu a nullo salutabar. Subito iuvenes domum intraverunt; fleverunt et oraverunt. Postquam puellae puerique miseri a me occisi sunt, non iam fleverunt, sed tacuerunt; non iam cucurrerunt, sed in cubiculis iacuerunt. A me servati erant.

Domus, quam habito, magna est ut caelum, ei finis non est. In cubiculis homines a me servati iacent, iterum iterumque alii iuvenes accedunt. Et eos servo. Tamen infelix sum. Virum exspecto, qui me ipsum servare potest. Tum tandem domum infinitam relinquam.


Wortangaben

claudere, claudo, clausi, clausum schliessen – cubiculum das Zimmer – inter + Akk. zwischen – mille tausend – relinquam ich werde verlassen – ut wie


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen