Lectio XXVI

Platons Pferde

Manlia matrem adit: «Chrysus multa locutus est de doctrinā Stoicorum, multa de Epicureis. Sed quid de Socrate? Nonne ille philosophus fuit clarissimus?»

«Ita est», Cornelia respondet. «Socrates magister fuit Platonis. Ipse nihil scripsit, sed Plato in multis libris verba magistri conscripsit

«Quid dixit Socrates? Num credidit nos morientes in primordia dissolvi

«Minime. Socrates docuit animos animalium aeternos esse. Corpus mortuum relinquens animus corpus novum quaerit. Ita iterum iterumque speciem mutat. Iam homo, iam bestia fit, sed semper veritatem cupit.»

«Veritas – quid est?»

«Nulla res, quam in terrā vides, vera est, neque corpora nostra, neque luna, neque sol. Omnia sunt imagines tantum idearum. Ideae verae sunt, sed in terrā non inveniuntur. In caelo autem invenit animus ideas omnium rerum: ideam lunae, ideam solis; etiam ideam amoris, ideam pulchritudinis…»

«Animi nostri ergo ideas cupiunt. Sed quomodo illas consequi possumus?»

«Plato imagine currūs utitur: Hic currus trahitur a duobus equis: Alter par est voluntati nostrae, alter similis est cupiditati nostrae, semper voluptates sequitur. Auriga autem in curru stans ratio est. Illa equos regens currum per viam optimam ad caelum idearum ducere debet.»

«Quid faciet ibi animus?»

«Spectans naturam veram omnium rerum beatus erit, nam caelum idearum est patria vera animorum.»


Wortangaben

auriga m der Wagenlenker – cupiditas, cupiditatis f die Begierde – dissolvere, dissolvo, dissolvi, dissolutumauflösen – idea die Idee – primordium der Ursprungskörper, das Atom – regere, rego, rexi, rectum lenken – veritas, veritatis f die Wahrheit – voluntas, voluntatis f der Wille


Eigennamen

Epicureus der Epikureer – Plato, Platonis Platon – Socrates, Socratis Sokrates – Stoicus der Stoiker


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen