Lectio XXV

Das Leben – eine Vorbereitung auf den Tod?

Lucius Annaeus Seneca war ein römischer Schriftsteller und ein wichtiger Vertreter der stoischen Philosophie. In den 124 erhaltenen Epistulae morales («Briefe über die Lebensführung») gibt er seinem jüngeren Freund Lucilius Ratschläge, wie dieser sein Leben im Sinne der stoischen Philosophie sinnvoll gestalten kann.


Seneca Lucilio suo salutem

Tibi hanc epistulam scribo mortem exspectans; non autem timens mortem paratus sum mori.

Mortem inter eas res ponimus, quae nec bonae nec malae sunt: Morbum, dolorem, paupertatem. Mors malum non est, sed speciem mali habet. Nam mors nobis aliena est, quia hanc vitam iam cognovimus, illam, ad quam transibimus, nescimus. Illam vitam nescientes horremus. Praeterea mors nobis bona eripere videtur et nos ex hac copiā rerum, cui adsuevimus, trahere.

Ante senectutem vitam bonam agere volebam, in senectute bene mori volo; bene autem mori est libenter mori.

Itaque nihil inviti facere debemus. Fatum volentem ducit, sed nolentem trahit.

Ita dico: Qui imperia libenter accipit, servitutem acrem fugit, quia non facit, quod facere non vult. Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Vitam agentes semper finem nostrum sine tristitiā cogitare debemus.

Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat. Mortem exspectans felix sum.

Vale.


Wortangaben

adsuescere, adsuesco, adsuevi + Dat. sich an etw. gewöhnen — invitus unfreiwillig — libenter gern —  paupertas, paupertatis f die Armut — satis genug

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen