Lectio XV

Antigone hat keine Angst

CREON: Quid est? Quid novi?

CUSTOS: Rex, mulierem ad te attuli, quam cepi prope corpus Polynicis.

CREON: Quid dixisti? Antigonam irā et dolore motam atque vinctam video et doleo. Quid fecit? Dic mihi!

CUSTOS: Eam corpus Polynicis sepelire vidi. Nunc omnia cognovisti.

CREON: Quid dicis, Antigona? Fecistine facinus a me prohibitum? Ignoravistine legem meam?

ANTIGONA: Creon, omnia dicta legesque cognoveram. Non autem Iovis aut deorum, sed hominis erat lex. Legi a deis latae pareo, non legi ab hominibus scriptae.

CREON: Ignoravistine me occidere debere eum, qui Polynicem, hostem Thebarum, sepelire temptat?

ANTIGONA: Dei omnes mortuos sepeliri iubent. Corpus fratris insepultum vidi, Creon. Fratrem non sepelire scelus est, quia omnes homines legi deorum parere oportet. Vide me, quam dictis tuis non terruisti, quae te regem non timebam. Me fratrem sepelivisse confiteor, nam legem deorum non ignoro.

CREON: Ego rex Thebanorum pacem servare debeo. Te mulierem legibus a me latis parere oportet. Officium facio, te damno.


Wortangaben

confiteor ich gestehe — facinus, facinoris n das Verbrechen — sepelire, sepelio, sepelivi, sepultum begraben — vincire, vincio, vinxi, vinctum fesseln


Eigennamen

Creon, Creontis m Kreon, König von Theben; Iuppiter, Iovis m Jupiter; Antigona Antigone, Tochter von König Ödipus; Polynices, is Polyneikes, Sohn von König Ödipus


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen