Lectio XXIV

Ein Leben für die Wissenschaft

Als die Erdbeben nachlassen, kehrt Plinius mit seiner Mutter in ihr Haus in Misenum zurück. Dort wartet er ungeduldig auf Neuigkeiten von seinem Onkel. Nach vielen Stunden tritt die Mutter zu ihrem Sohn ins Zimmer. Ihr Gesicht ist bleich, doch ihre Stimme klingt fest, als sie Plinius die Hand auf die Schulter legt und zu sprechen beginnt.


«Mi fili, nuntius tristissimus allatus est. Frater meus non iam redibit

«Quid dixisti, mater? Num avunculus mortuus est?»

«Mortuus est. Curā litterarum motus parum se ipsum curavit

«Nos omnes terrae motūs sensimus, periculum praesensimus. Cur domo exiit? Cur montem periculosum adiit? Cur tam securus fuit?»

«Cur id miraris? Bene scis Gaium fuisse hominem doctum. Curiosus fuit rerum novarum, rerum mirabilium. Nonne mons, qui ignem emittit, est miraculum rarum?»

«Miraculum esse videtur. Sed etiam de domo nostrā mons igneus spectari potuit.»

«Si naturam rerum vis intellegere, oportet res curiose inspicere. Itaque Gaius nave mare transiit, nec timore mortis nec terrore montis prohibebatur. Curiositas eius omnia vicit.»

«Sed ista curiositas ei ipsi vitam, tibi fratrem, mihi avunculum et magistrum eripuit. Me miserum! Quis nunc me docebit?»

«Invenies doctores alios. Neque te solum reliquit avunculus: In tot libris descripsit mundum: terras et maria, flumina et montes, animalia terrestria et animalia marina, saxa et herbas. Quos libros, qui ‹Naturalis historia› vocantur, Gaius imperatori nostro dedicavit

«Unde haec omnia scivit? Num cunctas terras urbesque adiit, ad stellas volavit, in mare altum descendit? Impossibile est hominem unum haec omnia cognovisse.»

«Nugas dicis! Gaius scilicet haec e libris veterum scriptorum Graecorum et Romanorum collegit. Quorum litteras ipse nobis tradidit, ut tu facta clara avunculi tui aliis hominibus trades. Ita semper crescet nostra scientia.»


Wortangaben

avunculus der Onkel  curiositas, curiositatis f die Neugier — dedicare widmen — nugae f Pl der Unsinn parum zu wenig — terrestris, is, e Land-


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen