Lectio XIII

Der Weg in die Freiheit

Manlia und Minor laufen durchs Haus auf der Suche nach ihrer Mutter. Schliesslich finden sie sie im Peristylium, wo sie mit einer Schriftrolle auf dem Schoss sitzt und gedankenverloren dem Springbrunnen zusieht, wie er munter vor sich hinplätschert. Ihr kleiner Hund hat sich zu ihren Füssen zusammengerollt und schläft tief.

Die Mädchen sind zu aufgeregt, um die friedliche Stimmung zu bemerken; gleich platzen sie mit ihrem Anliegen heraus:


«Hodie Romani sacra faciunt deis, qui urbem servabant. Veni nobiscum, mater! Sacra videre volumus.»

«Ego sacra videre nolo. Homines, qui bestias occidunt, deis non placent.»

«Cur non placent?», rogat Manlia.

«Non solum nobis, sed etiam bestiis animus est. Mors corpus occidit, sed animus corpus relinquit, corpus novum quaerit. Ita animus ex homine in bestiam transire potest. Itaque Orpheus dixit bestias cibum non esse.»

Minor: «Quis est Orpheus? Deus-ne est?»

«Non deus, sed homo clarus fuit. Uxorem, quam serpens occiderat, amittere noluit. Ad reges mortuorum accessit et fatum aliud oravit. Regina, quam carmine pulchro moverat, Orpheo uxorem reddidit. Qui autem legi reginae non paruit et uxorem iterum amisit. Tamen homo fuit unus, cui licuit domum ultimam videre et in lucem redire. Itaque putamus eum res ultimas scire et nobis viam ad beatitudinem ostendere. Animus ex alio corpore in aliud corpus transit, sed finem viae cupit.»

Manlia: «Quomodo ad finem pervenire possumus?»

«Legibus, quas Orpheus nobis dedit, parere debemus. Tum animus a corpore liber beatitudinem invenit.»


Wortangaben

beatitudo, beatitudinis f die Glückseligkeit – bestia das Tier – licet, licuit es ist erlaubt – mortuus, a, um tot – quomodo wie – sacrum das Opfer – serpens, serpentis die Schlange


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen