Lectio VIII

Erinnerungen an Pompeii

Cornelia mater cum filiis in peristylio sedet. Tertia et Marcus equo ligneo ludunt. Titus, Lucius, Prima, Minor matrem rogant: «Narra nobis de pueritiā

Mater ridet: «Puella felix eram. Cum parentibus et fratribus in domo in Esquilino sitā habitabam, multas amicas habebam, sed duos tantum amicos: patrem vestrum et eius fratrem. Saepe pedibus celeribus per vias et vicos currebamus, cum matribus et servis forum petebamus et ibi tabernas spectabamus. Etiam pater vester nobiscum veniebat, quia matres nostrae amicae erant.»

Titus rogat: «Habitabasne semper Romae?»

Mater «Semper», inquit, «sed aestate avum et aviam petebamus. Pompeiis habitabant.»

Minor: «Narra nobis de Pompeiis! Ubi sunt?»

Mater: «Pompeii ad Neapolim siti erant. Mihi puellae placebat vita Pompeiana, nam oppidum minus erat quam urbs, et brevi tempore id percurrere poteras. Praeterea ad mare situm erat.»

Marcus: «Narra nobis de avi domo!»

Mater: «Avi domus pulchra et magna erat. In atrio saepe sub mensā marmoreā iacebam et grypes spectabam. Avi domus ad theatrum sita erat. Saepe ibi ludos spectabamus. Ad theatrum etiam forum antiquum cum templo antiquissimo erat, ubi saepe eramus. Et porticus magna ibi erat. Non numquam cum aliis liberis in porticu ludebamus et celeri cursu circum columnas currebamus. Porticus semper plena hominum erat: Alii in gradibus ludebant, alii ibi edebant, alii aliquid vendebant, alii canebant: Semper ibi turba erat, semper voces maximas audiebamus, odores acres erant.»

Tertia: «Tecum Pompeios ire volo!»

Titus: «Pompeios ire non possumus, soror. Oppidum non iam est. Mons Vesuvius cuncta delevit

Mater: «Oppidum tantum, non memoriam delevit


Wortangaben

antiquissimus uralt — atrium das Atrium— avia die Grossmutter — avus der Grossvater — brevi tempore schnell — columna die Säule — delevit hat zerstört — edere, edo essen —  felix glücklich — gradus, -ūs m die Stufe — gryps, grypis f der Greif — ligneus hölzern — ludere, ludo spielen — maximus sehr gross — mensa marmorea der Marmortisch — minus n kleiner — odor, odoris m der Geruch — percurrere + Akk. durchlaufen — Pompeianus pompejanisch, in/aus Pompeii — porticus, -ūs f die Säulenhalle — praeterea ausserdem — pueritia die Kindheit — situs gelegen — taberna der Laden — tecum mit dir — vicus die Gasse


Eigennamen

Esquilinus der Esquilin (einer der sieben Hügel Roms) — Neapolis, -is f Neapel — Pompeii, Pompeiorum m Pl. Pompeii (Stadt am Fusse des Vesuvs am Golf von Neapel) — Vesuvius der Vesuv (Vulkan bei Pompeii)


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen