Lectio XXIII

Bericht eines Überlebenden

Der Historiker Tacitus hat Plinius gebeten, ihm seine persönlichen Erlebnisse während des Vulkanausbruchs in einem Brief zu schildern. Dieser erinnert sich noch lebhaft an den Tag, an dem die Welt unterzugehen schien…


Praecesserat per multos dies tremor terrae. Qui erat minus terribilis, quia Campaniae solitus erat. Illā autem nocte crescebat. Ego surgebam, nam matrem excitare volebam, cum ea inruit in cubiculum meum.

Consēdimus in areā domūs. Iam hora diei prima erat. Tecta, quae circumiacebant, iam ruerant. Itaque oppido excedere decrevimus.

Postquam tecta reliquimus, constitimus, quia multa et mira vidimus, quae terrorem nobis faciebant. Subito mare recedere videbamus. Litus autem processerat multaque animalia maris detinebat. Ab alterā parte vidimus nubem atram et terribilem cum flammis. Paulo post illa nubes descendit in terras et in mare.

Mater primum orabat, tum iussit: «Fuge, mi fili! Tu enim iuvenis es et currere potes, ego autem annis et corpore gravis sum neque tibi causa mortis esse volo.» Ego autem: «Tecum fugiam!» Tum manum eius capio et eam procedere cogo. Nobiscum turba ruebat.

Iam cinis, tamen rarus. Nubes atra advolabat, quae nos ut flumen sequebatur.

Tum ego «Melius», inquam, «est in vicum deflectere, dum videre possumus, et ibi exspectare. Aliter in viā a turbā obteremur.» — Ubi defleximus, nox facta est! Audiebamus ululatūs mulierum, liberorum fletūs, clamores virorum. Alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus quaerebant. Alii timore mortis mori volebant, alii deos orabant, alii fictos terrores veris periculis addebant.

Postquam lux facta est, omnia cineris plena erant. Multorum tectorum ruinas vidimus. Misenum rediimus, quamquam semper terra tremebat, quia avunculi nuntium exspectavimus.


Wortangaben

aliter sonst — area der Hof — avunculus der Onkel — cinis, cineris m die Asche — coniux, coniugis m f der/die Gatte/Gattin — considere, consido, consedi, consessum sich setzen — cubiculum das Schlafzimmer — deflectere, deflecto, deflexi, deflectum abbiegen — excitare wecken — fictus erfunden — hora die Stunde — nubes atra die schwarze Wolke — obterere, -tero niedertrampeln — plenus + Gen. voll (mit etw.) — solitus üblich — surgere, surgo aufstehen — tremere, tremo beben — tremortremere — vicus die Gasse


Ortsnamen

Campania Kampanien, das Gebiet südlich von Rom, in dem Pompeii, Neapel und der Vesuv liegen. — Misenum Misenum, ein Ort am Golf von Neapel. Dort war die römische Kriegsflotte stationiert, die Plinius der Ältere kommandierte, und dort hielten sich auch seine Schwester und sein Neffe Plinius auf.


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen