Lectio XIX

Ein Erdbeben als Strafe?

Die Stadt Helike an der Küste des korinthischen Golfes war den Griechen wegen ihres Neptuntempels heilig. Einst war die Stadt erobert und die ionische Bevölkerung vertrieben worden. Später wollten die Ionier die Herausgabe ihrer Neptunstatue aus dem Tempel fordern. Deshalb schickten sie eine Gesandtschaft nach Helike…


Helice erat olim oppidum Graeciae. Ibi Neptunus, deus potens marium fluminumque, in templo suo a civibus piis magnā cum pietate colebatur. Templum eius ingens erat, nam cives Ionii constituerant: «Templum nostrum clarum erit; itaque Neptunus nobis semper aderit.»

Tamen oppidum ab hostibus captum est. Ionii, qui patriam amiserant, cives novos signum Neptuni oraverunt, sed legati eorum a civibus impiis occisi sunt. Paulo post totum oppidum vehementi motu terrae marisque periit. Deinde homines oppidum irā Neptuni periisse arbitrati sunt.

Iam multis annis ante Thales philosophus causam motūs terrae quaesiverat et secum cogitaverat: «Aqua elementum primum est. Itaque terram ut magnam navem aquā portari arbitror. Ergo motu aquae, quae terram portat, etiam terra ut navis movetur.»

Alii philosophi post Thalem dixerunt ipsum erravisse et se alias causas invenisse. Democritus et Leucippus locuti sunt: «Imber causa motūs terrae est.» Tamen animum eius laudaverunt, quia primus iram deorum non esse causam motūs terrae arbitratus erat. Ita Thales philosophus rationem pro timore deorum substituit.


Wortangaben

constituere, constituo, constitui, constitutum beschliessen — infinitum das Unbegrenzte — imber, imbris m der Gewitterregen — perire untergehen — legatus der Gesandte — substituere, substituo, substitui + pro an die Stelle von etwas setzen


Eigennamen

Democritus Demokritos – Graecia Griechenland – Ionius der Ionier – Leucippus Leukippos – Thales, Thalis Thales


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen