Lectio XXVII

Welches ist die beste Staatsform?

Auf Bitte seiner Freunde erklärt Scipio, welche Staatsformen es gibt und welche von ihnen seiner Meinung nach die beste ist. Spoiler: Die Römer*innen machen es natürlich besser als alle anderen…


«Res publica est res populi. Homines leges et ius sibi dederunt, ut populus fieret. Id non ex imbecillitate, sed e naturali voluntate fecerunt, quia convenire voluerunt. Quae voluntas tanta erat, ut vici, oppida, urbes nascerentur.

Sunt enim tres statūs rei publicae:

Olim Romani a regibus regebantur. Tales illi viri erant, ut temptationibus potestatis resistere possent. Ultimus rex, Tarquinius Superbus, potestate vitae mortisque male usus est. Deinde Romani postulaverunt, ut urbem relinqueret.

Cum a paucis regimur, periculum est, ne ex eorum potestate iniuria fiat.

Denique ignorantia populi tanta est, ut populus nullo modo regere possit. Caret enim multitudo et provisione et memoriā. Accidit, ut facillime moveatur et corrumpatur turba.

Optimus autem est status nostrae rei publicae. In quā enim invenimus omnia, quae laudantur in tribus generibus. Consules praesunt omnibus ut reges, sed alter ab altero coercetur. Senatores sunt pauci, qui virtute omnes superant. Vox denique populi in contione auditur. Ita alii alios coercent, ne unus valeat nimis.

Postulo, ut ii, qui rem publicam regunt, respiciant eas causas, e quibus civitas nostra nata est: ex iure et utilitate communi


Wortangaben

coercere, -eo in Schranken halten — communis, e gemeinschaftlichcontio, -nis f die Volksversammlungcorrumpere jdn. verderben  imbecillitas, imbecillitatis f die Schwäche nimis zu viel postulare fordern — praeesse, -sum + Dat. jdm. vorstehen status, -us m der Zustand  tres drei — vicus  das Dorf


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen