Lectio XX

Der Arzt und die Schlange

Kann man zu begabt sein? Hygieia, die Göttin der Gesundheit, erzählt die Geschichte ihres Vaters Aesculapius, dem sein zu grosses Talent zum Verhängnis wurde.


Nomen mihi est Hygieia. Filia sum Aesculapii, Apollo avus est. Si vultis, de patre claro et eius factis incredibilibus narrabo. Apollo, deus medicinae, et Chiron, centaurus clarissimus, puerum docuerunt corpora hominum bestiarumque sanare. Ita omnium medicorum factus est optimus.

Olim sanaverat serpentem. Qui gratus eum docuit plura quam magistri ipsi sciebant. Ita factus est medicus melior Apolline. Dicitur Aesculapius etiam mortuis vitam reddidisse.

Quia multi homines bestiaeque a morte prohibebantur, Dis Iovem adiit. «Videsne, frater, facta improba Aesculapii? Homines, qui mihi debentur, non iam moriuntur. Et, quod peius est, etiam mortuos regno meo eripit. Tene eum quam celerrime!»

Rex deorum respondit Aesculapium fines vitae violavisse. Igne Iovis occisus est, quia fuit medicus probior. Mortuus est pater meus, sed paulo post in caelum translatus est. Ibi cum serpente amico videri potest.


Wortangaben

avus der Grossvater – docere, doceo lehren – gratus dankbar – ignis, ignis m das Feuer – sanare heilen – serpens, serpentis m die Schlange – violare verletzen


Eigennamen

Apollo, Apollinis Apollo, der Gott des Heilkunde — Dis, Ditis Dis, der Gott der Unterwelt, auch Pluto genannt — Iuppiter, Iovis Jupiter


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen