Lectio XVIII

Freunde und Feinde der Menschen

Titus matrem rogat: «Cur disciplina Epicuri tibi non placet?»

«Quia Epicurus dicit hominibus animum divinum non esse. Audi, fili, fabulam aliam tibi narrabo.

Homines ita facti sunt: Prometheus, filius Titanum, ex aquā et terrā corpora fecit, tum animum eis dedit. Homines felices erant, feliciter terram habitabant, nam deos non cognoverant. Dei autem noluerunt homines sine curā deorum beatos esse.

Dei acriter locuti sunt de hominibus, tum Iuppiter decrevit: «Homines morientur. Eos occidemus.»

Prometheus, qui gentem novam servare voluit, patrem deorum adiit: «Audi verba mea, Iuppiter: Hominibus ostendam religionem deorum. Sacris vos colent.»


Jupiter zeigte sich mit dieser Vereinbarung zufrieden, und Prometheus lehrte die Menschen, mit Tieropfern die Götter zu besänftigen. Doch der listige Prometheus führte die Götter hinters Licht, indem sie vom Opfer nur das Fett und die ungeniessbaren Knochen erhielten, während die Menschen das Fleisch assen. Das wollte Jupiter nicht auf sich sitzen lassen und er beschloss, den Menschen zur Strafe das Feuer vorzuenthalten. Doch Prometheus war auch diesmal schlauer als Jupiter…


Prometheus secutus est currum Solis; herbā longā ignem cepit et ad terram tulit et hominibus dedit. Ira Iovis terribilis fuit; iram autem non ostendit, sed dolum paravit. Iubet Vulcanum imaginem mulieris facere, cui omnes dei deaeque dona dant: Venus dat pulchritudinem, Minerva dat vestes, Mercurius dat eloquentiam. Iuppiter autem dat vas, in quo sunt cuncta mala: Pestis, dolor, mors. Itaque imaginis nomen est Pandora.

Pandora a Mercurio in terram ad Prometheum lata est. Mulier pulchra videbatur, sed Prometheus imagini non credidit et eam dimisit. Frater autem Epimetheus eam recepit. Tum Pandora vas aperuit.»


Wortangaben

disciplina die Lehre — dolus die List — donum das Geschenk — eloquentia die Redebegabung — fabula die Geschichte —  ignis, ignis m das Feuer — longus, a, um lang — pestis, pestis f die Krankheit — pulchritudo, pulchritudinis f die Schönheit — religio, religionis f die Verehrung — Titan, Titanis m der Titan — vas, vasis n das Gefäss


Eigennamen

Epicurus griechischer Philosoph — Epimetheus Bruder des Prometheus


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen