Lectio XXVIII

Sind Tiere weniger wert als Menschen?

«Quid de bestiis cogitas, Chryse?», rogat Lucius. «Quibus ut servis utimur, sed numquam libertas eis datur. Similes sunt nobis: Oculos, ora, vocem habent, voluptatem petunt, dolorem vitant ut homines. Tamen multos eorum occidimus, ut corpora edamus. Licet-ne nobis bestias occidere an id scelus putas?»

«Primus non es, qui hoc tecum cogitas, Luci. Narrabo tibi de philosopho clarissimo. Olim Crotone vixit Pythagoras, qui fugerat e patria Graeca a tyrannis. Cum a caelo remotus habitaret, mente deos adiit et ea, quae oculis corporis non videntur, oculis animi spectavit. Turbam docebat rerum causas et leges stellarum, ut homines intellegerent naturam mundi et deorum.

Primus imperavit, ne bestiae in mensis ponerentur: ‹Audite, cum deus os moveat! Vera canam. Omnia mutantur, nihil moritur. Ea, quae mori videntur, in corpore novo nascentur. Animi nostri morte carent; ab alio corpore in aliud corpus transeunt. Itaque vos doceo, ne scelera terribilia faciatis, ne ora sanguine polluatis corpora edentes, quae animos parentum, fratrum, amicorum habuisse possint.

Memoriā tenete aetatem, quae aurea vocatur: Tellus, optima matrum, hominibus dabat omnia. Tum sine timore bestiae inter homines vivebant, feliciter aves per caelum volabant, feliciter pecus in herbis ludebat. Primus, qui bestiam occidit, ut corpus eius ederet, iter fecit sceleri. Licet bestias periculosas occidere, sed numquam corpora eorum edere. Impium est id animal occidere, cui ipse cibos dedisti.›»


Wortangaben

an oder — aetas, aetatis f das Zeitalter — edere, edo essen — mens, mentis f der Geist — mensa der Tisch — pecus, pecoris n das Vieh — polluere, polluo beschmutzen — sanguis, sanguinis m das Blut — tellus, telluris f die Erde


Ortsangaben

Croto, Crotonis f Kroton, griechische Stadt in Süditalien


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen