XXVIII Sind Tiere weniger wert als Menschen? Auxilium

Alle Subjekte sind orange, alle Prädikate gelb hinterlegt.

Alle Konjunktivformen sind unterstrichen.

Alle AcI sind [eingeklammert].


«Quid de bestiis cogita-s, Chryse?», roga-t Lucius.

«Quibus ut servis ut-i-mur,

sed numquam libertas eis da-tur.

Similes sunt nobis:

Oculos, ora, vocem habe-nt, voluptatem pet-u-nt, dolorem vita-nt ut homines.

Tamen multos eorum occid-i-mus,

ut corpora ed-a-mus.

Lice-t-ne nobis bestias occidere

an id scelus puta-s

«Primus non es,

qui hoc tecum cogita-s, Luci.

Narra-b-o tibi de philosopho clarissimo.

Olim Crotone vix-it Pythagoras,

qui fug-erat e patria Graeca a tyrannis.

Cum a caelo remotus habitare-t,

mente deos adi-it et ea,

quae oculis corporis non vide-ntur,

oculis animi spectav-it.

Turbam doce-ba-t rerum causas et leges stellarum,

ut homines intellegere-nt naturam mundi et deorum.

Primus imperav-it,

ne bestiae in mensis ponere-ntur:

‹Audite,

cum deus os move-a-t!

Vera can-a-m.

Omnia muta-ntur, nihil mori-tur.

Ea,

quae mori vide-ntur,

in corpore novo nasc-e-ntur.

Animi nostri morte care-nt;

ab alio corpore in aliud corpus transe-u-nt.

Itaque vos doce-o,

ne scelera terribilia faci-a-tis,

ne ora sanguine pollu-a-tis corpora edentes,

quae animos parentum, fratrum, amicorum habuisse possint.

Memoriā tene-te aetatem,

quae aurea voca-tur:

Tellus, optima matrum, hominibus da-ba-t omnia.

Tum sine timore bestiae inter homines viv-eba-nt,

feliciter aves per caelum vola-ba-nt,

feliciter pecus in herbis lud-eba-t.

Primus,

qui bestiam occid-it,

ut corpus eius edere-t,

iter fec-it sceleri.

Lice-t bestias periculosas occidere,

sed numquam corpora eorum edere.

Impium est id animal occidere,

cui ipse cibos ded-isti.›»


Wortangaben

an oder — aetas, aetatis f das Zeitalter — edere, edo essen — mens, mentis f der Geist — mensa der Tisch — pecus, pecoris n das Vieh — polluere, polluo beschmutzen — sanguis, sanguinis m das Blut — tellus, telluris f die Erde


Ortsangaben

Croto, Crotonis f Kroton, griechische Stadt in Süditalien


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen