XXVI Platons Pferde. Auxilium

Alle Subjekte sind orange, alle Prädikate gelb hinterlegt.

Alle Partizipien und ihre Bezugswörter sind unterstrichen.

Alle AcI sind [eingeklammert].


Manlia matrem adi-t:

«Chrysus multa locutus est de doctrinā Stoicorum, multa de Epicureis.

Sed quid de Socrate? Nonne ille philosophus fu-it clarissimus

«Ita est», Cornelia responde-t.

«Socrates magister fu-it Platonis.

Ipse nihil scrips-it, sed Plato in multis libris verba magistri conscrips-it

«Quid dix-it Socrates?

Num credid-it [nos morientes in primordia dissolvi]

«Minime. Socrates docu-it [animos animalium aeternos esse].

Corpus mortuum relinquens animus corpus novum quaer-i-t.

Ita iterum iterumque speciem muta-t.

Iam homo, iam bestia fi-t,

sed semper veritatem cupi-t

«Veritas quid est

«Nulla res,

quam in terrā vide-s,

vera est, neque corpora nostra, neque luna, neque sol.

Omnia sunt imagines tantum idearum.

Ideae verae sunt,

sed in terrā non inveni-u-ntur.

In caelo autem inveni-t animus ideas omnium rerum: ideam lunae, ideam solis; etiam ideam amoris, ideam pulchritudinis…»

«Animi nostri ergo ideas cupi-u-nt.

Sed quomodo illas consequi possumus

«Plato imagine currūs ut-i-tur:

Hic currus trah-i-tur a duobus equis:

Alter par est voluntati nostrae,

alter similis est cupiditati nostrae,

semper voluptates sequ-i-tur.

Auriga autem in curru stans ratio est.

Illa equos regens currum per viam optimam ad caelum idearum ducere debe-t

«Quid faci-e-t ibi animus

«Spectans naturam veram omnium rerum beatus erit,

nam caelum idearum est patria vera animorum


Wortangaben

auriga m der Wagenlenker – cupiditas, cupiditatis f die Begierde – dissolvere, dissolvo, dissolvi, dissolutumauflösen – idea die Idee – primordium der Ursprungskörper, das Atom – regere, rego, rexi, rectum lenken – veritas, veritatis f die Wahrheit – voluntas, voluntatis f der Wille


Eigennamen

Epicureus der Epikureer – Plato, Platonis Platon – Socrates, Socratis Sokrates – Stoicus der Stoiker


Gib mir Tipps!


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen