Lectio X
Echos Geschichte
Dicunt Narcissum, nymphae filium, pulchrum puerum fuisse.
Echo nympha, ubi Narcissum per silvas currere vidit, amore exarsit. Itaque eum adire voluit, sed puer celer erat. Is subito sonum audivit, constitit, rogavit: «Quis adest?» — et Echo respondit: «Adest.» Narcissus clamavit: «Veni!», et «Veni!» dixit Echo.
Narcissus spectavit et, quia nullus veniebat, «Quid» inquit «me fugis?» — Et similia verba audivit.
Tum nympha puerum pulchrum petivit, is autem «Non», inquit, «tecum coire volo!» et fugit. Nympha infelix «Tecum coire volo!» respondit.
Tristis in silvis manebat et sola habitabat in antris, tamen crescebat amor. Vires autem deficiebant, et denique mortua est.
Vox manet, in silvis sine corpore nunc vivit Echo.
Wortangaben
antrum die Höhle — exardescere, exardesco, exarsi entbrennen — crescere, cresco, crevi wachsen, zunehmen — deficere, deficio, defeci abnehmen — mortua est sie starb — nympha die Nymphe — silva der Wald — sonus das Geräusch — vires f Pl. die Kräfte — vivere, vivo leben