Lectio XXIX
Die fremden Schuhe
Aliquis civis iter fecit. Cum negotia bene egisset, ante diem dictam domum rediit. Portam domi clausam invēnit, ut uxorem laudaret. Cum vehementer portam pulsaret, nemo respondebat. Tandem porta aperta est a servo, qui explicavit se diu clavem non invenisse. Statim dominus cubiculum intravit, ut uxorem salutaret. Sub lecto autem soleas alienas videns horruit et, cum lectum evertisset, virum invēnit, mimum clarum. Dolore motus mimum occidit.
Alius dicit: «Scilicet est homicida, mori debet.»
Sed alius: «Minime: Occidit enim illum cum uxore suā in cubiculo inventum. Mors est poena iusta adultero.»
«Licuisset-ne adulterum occidere, nisi mimus fuisset?» «Si civis fuisset, non licuisset, cum civi iura diversa sint.»
«Quid, si uxorem occidisset?» «Scelus commisisset, quia uxor est civis Romana. Tamen poena levis esset, nam dolor maior ad scelus eum movisset.»
Wortangaben
adulter, adulteri Ehebrecher — clausus verschlossen — clavis, clavis f Schlüssel — cubiculum Schlafzimmer — evertere, everto, everti umdrehen, kippen — homicida, -ae m Mörder — mimus der Schauspieler — pulsare klopfen — solea Sandale