Lectio XX
Der Arzt und die Schlange
Kann man zu begabt sein? Hygieia, die Göttin der Gesundheit, erzählt die Geschichte ihres Vaters Aesculapius, dem sein zu grosses Talent zum Verhängnis wurde.
Nomen mihi est Hygieia. Filia sum Aesculapii, Apollo avus est. Si vultis, de patre claro et eius factis incredibilibus narrabo. Apollo, deus medicinae, et Chiron, centaurus clarissimus, puerum docuerunt corpora hominum bestiarumque sanare. Ita omnium medicorum factus est optimus.
Olim sanaverat serpentem. Qui gratus eum docuit plura quam magistri ipsi sciebant. Ita factus est medicus melior Apolline. Dicitur Aesculapius etiam mortuis vitam reddidisse.
Quia multi homines bestiaeque a morte prohibebantur, Dis Iovem adiit. «Videsne, frater, facta improba Aesculapii? Homines, qui mihi debentur, non iam moriuntur. Et, quod peius est, etiam mortuos regno meo eripit. Tene eum quam celerrime!»
Rex deorum respondit Aesculapium fines vitae violavisse. Igne Iovis occisus est, quia fuit medicus probior. Mortuus est pater meus, sed paulo post in caelum translatus est. Ibi cum serpente amico videri potest.
Wortangaben
avus der Grossvater – docere, doceo lehren – gratus dankbar – ignis, ignis m das Feuer – sanare heilen – serpens, serpentis m die Schlange – violare verletzen
Eigennamen
Apollo, Apollinis Apollo, der Gott des Heilkunde — Dis, Ditis Dis, der Gott der Unterwelt, auch Pluto genannt — Iuppiter, Iovis Jupiter
Wie gut hast du den Text verstanden?