Lectio XXVI

Eine gefährliche Lehre?

Der Grieche Lysimedes ist dir bereits im Text der Lektion 18 begegnet. Er hat dort die Atomlehre erklärt, wie sie unter anderem von Lukrez überliefert wird, wurde aber unterbrochen, als Cornelia die Kinder zum Essen rief. Er bleibt mit Chrysus im Atrium zurück.


Chrysus: «Cornelia bene fecit, quod liberos ad prandium vocavit et ab istā Epicuri doctrinā scelerosā prohibuit. Qui enim animos nostros cum rebus divinis coniunctos esse negat, neque pie neque probe vivere potest.»

Lysimedes: «Num ignoras ipsā religione scelerosa et impia facta esse? Lucretius noster de Iphigeniā narrat: Quam ad aram Dianae ductam pater crudeliter occidit. Poenam enim aeternam timens consilia sacerdotum secutus est. Nos autem rerum naturam cognoscentes tales poenas non timemus. Nam animos mortuorum in primordia dissolvi scimus. Animus autem dissolutus et nihil iam sentiens dolere non potest. Nihil ergo ad nos est mors. Quod scientes sine timore summum bonum consequi possumus: voluptatem.»

Chrysus: «Nonne et tu scis homines voluptatem consequentes epulari, potare, moechari, corripere omnia et evertere

Lysimedes: «Epicuri doctrinam non intellexisti. Ipse docet: «Summum malum est dolor. Sapiens autem omnia mala vitans par erit deo. Non enim aliud est voluptas, quam doloris absentia.» Saepe sapiens voluptatibus praesentibus libenter caret, quia ita dolores futuri vitari possunt. Futuram autem voluptatem petens patitur laborem praesentem. Neque luxuriam neque voluptatem scelerosam petit, sed vitam quiētam


Wortangaben

absentia die Abwesenheit — ara der Altar — corripere gewaltsam an sich reissen — carere, careo + Abl. etwas nicht haben — crudeliter Adv. grausam — dissolvere, -o, dissolvi, dissolutum auflösen — doctrina die Lehre — epulari schlemmen — evertere zerstören — futurus zukünftig — luxuria der Überfluss — moechari herumhuren — potare saufen — praesens, praesentis gegenwärtig — prandium das Mittagessen — primordium der Ursprungskörper, das Atom — quietus ruhig — sacerdos, -dotis m f der Priester, die Priesterin — vitare vermeiden


Gib mir Tipps!

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ von Islème Sassi und Beatrice Gerber wird unter Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International lizenziert, sofern nichts anderes angegeben ist.

Dieses Buch teilen