XVI Das unendliche Haus. Auxilium

Alle Subjekte sind orange, die Prädikate gelb hinterlegt.

Alle AcI sind [eingeklammert].


Mihi nomen est Asterion.

Neque malus sum neque acer.

Solus habit-o in domo,

cui sunt mille muri, mille cubicula.

Quamquam portae clausae non sunt,

domo exire difficile est.

Et exire nolo.

Olim exi-i:

Ubi visus sum a turbā,

homines terrore clamav-erunt.

[Omnes speciem meam timere] sens-i.

Domum redi-i.

Intellex-i [me a parentibus numquam amatum esse].

Tristis inter muros mane-ba-m.

Diu a nullo saluta-ba-r.

Subito iuvenes domum intrav-erunt;

flev-erunt et orav-erunt.

Postquam puellae puerique miseri a me occisi sunt,

non iam flev-erunt,

sed tacuerunt;

non iam cucurr-erunt,

sed in cubiculis iacu-erunt.

A me servati erant.

Domus,

quam habit-o,

magna est ut caelum,

ei finis non est.

In cubiculis homines a me servati iace-nt,

iterum iterumque alii iuvenes acced-u-nt.

Et eos serv-o.

Tamen infelix sum.

Virum exspect-o,

qui me ipsum servare potest.

Tum tandem domum infinitam relinquam.


Wortangaben

claudere, claudo, clausi, clausum schliessen – cubiculum das Zimmer – inter + Akk. zwischen – mille tausend – relinquam ich werde verlassen – ut wie


Wie gut hast du den Text verstanden?

Lizenz

Icon für Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International

AMOЯ Copyright © by Islème Sassi und Beatrice Gerber is licensed under a Creative Commons Namensnennung-Nicht kommerziell-Keine Bearbeitung 4.0 International, except where otherwise noted.

Dieses Buch teilen