XV Antigone hat keine Angst. Auxilium
Alle PPV sind türkis, ihre Bezugswörter blau hinterlegt.
Achtung: Es gibt einige PPV ohne Bezugswort; diese musst du substantiviert übersetzen.
CREON: Quid est?
Quid novi?
CUSTOS: Rex, mulierem ad te attuli,
quam cepi prope corpus Polynicis.
CREON: Quid dixisti?
Antigonam irā et dolore motam atque vinctam video et doleo.
Quid fecit?
Dic mihi!
CUSTOS: Eam corpus Polynicis sepelire vidi.
Nunc omnia cognovisti.
CREON: Quid dicis, Antigona?
Fecistine facinus a me prohibitum?
Ignoravistine legem meam?
ANTIGONA: Creon, omnia dicta legesque cognoveram.
Non autem Iovis aut deorum, sed hominis erat lex.
Legi a deis latae pareo, non legi ab hominibus scriptae.
CREON: Ignoravisti-ne me occidere debere eum,
qui Polynicem, hostem Thebarum, sepelire temptat?
ANTIGONA: Dei omnes mortuos sepeliri iubent.
Corpus fratris insepultum vidi, Creon.
Fratrem non sepelire scelus est,
quia omnes homines legi deorum parere oportet.
Vide me,
quam dictis tuis non terruisti,
quae te regem non timebam.
Me fratrem sepelivisse confiteor,
nam legem deorum non ignoro.
CREON: Ego rex Thebanorum pacem servare debeo.
Te mulierem legibus a me latis parere oportet.
Officium facio,
te damno.
Wortangaben
confiteor ich gestehe — facinus, facinoris n das Verbrechen — sepelire, sepelio, sepelivi, sepultum begraben — vincire, vincio, vinxi, vinctum fesseln
Eigennamen
Creon, Creontis m Kreon, König von Theben; Iuppiter, Iovis m Jupiter; Antigona Antigone, Tochter von König Ödipus; Polynices, is m Polyneikes, Sohn von König Ödipus