IXXX Die fremden Schuhe. Auxilium
Alle Subjekte sind orange, alle Prädikate gelb hinterlegt.
Der AcI ist [eingeklammert].
Aliquis civis iter fec-it.
Cum negotia bene eg-isse-t,
ante diem dictam domum redi-it.
Portam domi clausam invēn-it,
ut uxorem laudare-t.
Cum vehementer portam pulsare-t,
nemo responde-ba-t.
Tandem porta aperta est a servo,
qui explicav-it [se diu clavem non invenisse].
Statim dominus cubiculum intrav-it,
ut uxorem salutare-t.
Sub lecto autem soleas alienas videns horru-it
et,
cum lectum evert-isse-t,
virum invēn-it, mimum clarum.
Dolore motus mimum occid-it.
Alius dic-it:
«Scilicet est homicida,
mori debe-t.»
Sed alius: «Minime:
Occid-it enim illum cum uxore suā in cubiculo inventum.
Mors est poena iusta adultero.»
«Licu-isse-t-ne adulterum occidere,
nisi mimus fu-isse-t?»
«Si civis fu-isse-t,
non licu-isse-t,
cum civi iura diversa sint.»
«Quid,
si uxorem occid-isse-t?»
«Scelus commis-isse-t,
quia uxor est civis Romana.
Tamen poena levis esset,
nam dolor maior ad scelus eum mov-isse-t.»
Wortangaben
adulter, adulteri Ehebrecher — clausus verschlossen — clavis, clavis f Schlüssel — cubiculum Schlafzimmer — evertere, everto, everti umdrehen, kippen — homicida, -ae m Mörder — mimus der Schauspieler — pulsare klopfen — solea Sandale