III Wer sucht, der findet. Auxilium
Alle Subjekte sind orange, alle Prädikate gelb und alle Akkusativobjekte grün hinterlegt.
Pater ad montem Palatinum currit,
tum consistit.
Vocat: «Servum non video.»
Titus: «Pater, non servum,
sed Claudiam video.
Ibi est, ad templum Vestae stat.
Etiam pater Claudiae adest!»
Pater: «Video P. Claudium Pulchrum.
Ante templum Castoris et Pollucis fratrum stat.»
Titus amicam petit et ad basilicam Iuliam veniunt.
Patres autem curiam intrant.
Claudia dicit: «Basilica Iulia pulchra est,
nam ibi multae tabernae sunt!»
Tum Titum relinquit.
Subito Titus amicam non iam videt,
nam multi homines per viam Sacram currunt.
Titus consistit et rogat:
«Claudia, ubi es?»
Tum T. Manlium Delium libertum videt
et adit:
«Claudiam non iam video.
Ubi est?»
Libertus autem respondet:
«Ibi est, ad tertiam columnam stat.»
Titus columnas basilicae numerat
et amicam ad tertiam columnam invenit:
«Ecce Claudia!
Apud C. Caecilium Balbulum oratorem stat et…
Ecce Cretus!»
Titus servum petit et rogat:
«Cur in basilicā es?»
«Basilicam intravi,
nam oratorem audire placet.»
Tum Titus et Claudia et Cretus basilicam relinquunt.
Manlius Delius Cretum et liberos per vias ducit.
Cretussubridet.
Wortangaben
adit er geht zu jmd. — apud + Akk. bei — columna die Säule — in basilicā in der Basilica — intravi ich betrat — liberi die Kinder — mons Palatinus der Palatin (einer der sieben Hügel Roms) — numerare zählen — subridere lächeln — taberna der Laden — tertius der dritte