Alle APG sind violett markiert.
Seneca Lucilio suo salutem
Tibi hanc epistulam scribo mortem exspectans; non autem timens mortem paratus sum mori.
Mortem inter eas res ponimus, quae nec bonae nec malae sunt: Morbum, dolorem, paupertatem. Mors malum non est, sed speciem mali habet. Nam mors nobis aliena est, quia hanc vitam iam cognovimus, illam, ad quam transibimus, nescimus. Illam vitam nescientes horremus. Praeterea mors nobis bona eripere videtur et nos ex hac copiā rerum, cui adsuevimus, trahere.
Ante senectutem vitam bonam agere volebam, in senectute bene mori; bene autem mori est libenter mori.
Itaque nihil inviti facere debemus. Quidquid necesse erit repugnanti, id volenti necesse non erit. Fatum volentem ducit, sed repugnantem trahit.
Ita dico: Qui imperia libenter accipit, servitutem acrem fugit, quia non facit, quod facere non vult. Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Vitam agentes semper finem nostrum sine tristitiā cogitare debemus.
Vixi, Lucilii carissime, quantum satis erat. Mortem exspectans felix sum.
Vale.
Rückmeldung/Errata