Lectio XXV

XXV Das Leben – eine Vorbereitung auf den Tod?

Lucius Annaeus Seneca war ein römischer Schriftsteller und ein wichtiger Vertreter der stoischen Philosophie. In den 124 erhaltenen epistulae morales («Briefe über die Lebensführung») gibt er seinem etwas jüngeren Freund Lucilius Ratschläge, wie dieser sein Leben im Sinne der stoischen Philosophie sinnvoll gestalten kann.

Seneca Lucilio suo salutem

Tibi hanc epistulam scribo mortem exspectans; non autem timens mortem paratus sum mori.

Mortem inter eas res ponimus, quae nec bonae nec malae sunt: Morbum, dolorem, paupertatem. Mors malum non est, sed speciem mali habet. Nam mors nobis aliena est, quia hanc vitam iam cognovimus, illam, ad quam transibimus, nescimus. Illam vitam nescientes horremus. Praeterea mors nobis bona eripere videtur et nos ex hac copiā rerum, cui adsuevimus, trahere.

Ante senectutem vitam bonam agere volebam, in senectute bene mori; bene autem mori est libenter mori.

Itaque nihil inviti facere debemus. Quidquid necesse erit repugnanti, id volenti necesse non erit. Fatum volentem ducit, sed repugnantem trahit.

Ita dico: Qui imperia libens accipit, servitutem acrem fugit, quia non facit,

quod facere non vult. Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Vitam agentes semper finem nostrum sine tristitiā cogitare debemus.

Vixi, Lucilii carissime, quantum satis erat. Mortem exspectans felix sum.

Vale.


Wortangaben
adsuescere, adsuesco, adsuevi + Dat. sich an etw. gewöhnen — invitus, a, um unfreiwillig — libenter gerne — paratus, a, um bereit — paupertas, paupertatis f. die Armut — quidquid was auch immer — repugnare sich widersetzen — satis genug

Lizenz

AMOR exemplum Copyright © isleme. Alle Rechte vorbehalten.

Dieses Buch teilen

Rückmeldung/Errata

Kommentare sind gesperrt