XIII T Entlastung 2

«O Proserpina», inquit, «regina umbrarum! O domine ultimae domūs! Causa viae est Eurydice, quae mortua est. Quam in matrimonium duxeram felix, infelix autem omen dies nuptiarum attulerat. Paulo post serpens, qui latuit in herbā, eam interfecit. Quod posse pati volui, sed vicit Amor. Itaque per Chaos ingens oro: Retexite fata! Aut morte duorum gaudete.»

Dum Orpheus canit, umbrae accedunt, quae carmen audire cupiunt. Belides urnas relinquunt. Tantalus, quem unda semper fugit, bibere non iam vult. Sisyphus in saxo sedet. Eumenides ipsae, quarum oculi nesciunt flere, flent fata Eurydices.

Carmen, quod Orpheus canebat, movit et Proserpinam. Qui ubi canere desiit, regina Eurydicen vocavit. Iussit Orpheum uxorem secum ducere et ei legem dedit: «Primus ire neque oculos retro flectere debes!»

Paulo post Eurydice sola rediit. Narravit: «Iam umbras reliqueramus, iam viam paene perfeceramus, iam lucem vidi… Ecce Orpheus, quem cura uxoris capiebat, oculos retro flexit, me spectavit. Manum eius tenere volui, sed umbrae me ei eripuerunt. Ita iterum mortua sum. Amore me invenit Orpheus, amisit me amore.»

 

Wortangaben
Chaos n die Leere – desinere, desino, desii aufhören – in matrimonium ducere heiraten – latēre, lateo, latui verborgen sein – mortuus, a, um sum ich bin gestorben – nuptiae, -arum f. die Hochzeit – paene beinahe – pati (Infinitiv) ertragen – retexere, retexo neu weben – saxum, -i n der Stein – urna, -ae f der Krug – retro flectere, flecto, flexi, flexum rückwärts richten
 

Eigenname

Eurydice, Eurydicis, Akk.: Eurydicen

Lizenz

AMOR exemplum Copyright © isleme. Alle Rechte vorbehalten.

Dieses Buch teilen

Rückmeldung/Errata

Kommentare sind gesperrt